- NOSTOS
- NOSTOSGraece Νόςτος, Reditus, nomen operis antiqui. Legitur enim apud Pindari Scholiasten in Olympionicis, Eumolpum Corinthium scripsisse Νόςτον τῶ Ἑλλήνων, Reditum Graecorum; ubi omnino Eumelum reponendum esse, censet Salmas. Sed nec unum id opus, nec unius Auctoris titulus hic. Alii hôc nomine reditum Graecorum ex Ilio, alii Argonautarum ex Colchide, prosequuti sunt. Lysimachum quidam in Νόςτοις, nonnulli Anticlidem laudant: Τῶν Νόςτων fragmentum, quod exstat in argumento Medeae Euripideae, de Argonautis et Minyarum rebus agit et fortean pars fuerit τῶ Κορινθιακωῶν Eumeli. Fortassis etiam peculiari carmine descripserit reditum Argonautarum: quae tamen omnia incerta. Et certe, quasi dubii Auctoris citat illos Νόςτους Apollodorus etc. Salmas. ad Solin. p. 859.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.